CALDARIIS decoquere

CALDARIIS decoquere
CALDARIIS decoquere
apud Luc. Tudensem in Chron. p. 110. Latrones suspendebat, alios igne cremabat, alios caldariis decoquebat, alios vivos comburebat: supplicii genus fuit, quod ita describit, de quodam milite, qui pauperculae feminae vaccam abstulerat, loquens Heremannus de Restaurar. S. Martini Tornac. c. 22. Protinus vero (Comes Flandriae) vas aeneum maximum, quod vulgus lebetem seu caldariam vocat, publice in foro videntibus cunclis in iublime appendi et aquâ impleri praecepit, igneque magnô supposito, dum nimis ferveret aqua, Militem illum cum omnibus indumentis suis, etiam gladiô accinctum, in caldariam proici fecit, sicque cum in aqua ferveme necavit. Potissimum in falsarios et monetarum adulteratores, id poenae genus decerni consuevisse, discimus ex Chron. Colmariensi Part. 1. A. C. 1279. Falsarius monetae coctus in Caldario Columbariae. Et Ann. seq. In Sultz prope Rubeacum decoctus fuit monetarius etc. Vide Car. du Fresne in Glossar. et supra ubi de iudicio Aquae ferventis.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Поможем написать курсовую

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”